- SEXTANS
- SEXTANSsexta pars assis: De qua voce sic Gronovius, Trientem et Sextantem volunt esse Siculorum τρίαντα et ἕξαντα; in quo tamen difficultatem inveniunt, quum significatio prorsus alia sit; nam ἕξας semis, τρίας quadrans. Nec repi???si quis sequi malit. Sed quem admodum quadrans ex participio transiit in nomen, quod assem quadraret, sic quasi verbum esset, triere, in tria redigere, videntur finxisse Trientem: quasi sextare, in sex secare, Sextantem. Vide eum de Pecun. Vet. l. 4. c. 17. Item, duo cyathi. Infra enim ostendemus, Sextarium, cum 12. contineret cyathos, easdem cum Asse partes obtinuisse. Unde Hieron. Mercurialis Var. Lect. l. 1. c. 22. variis mensuris Antiquos potâsse ostendens, ex iis tamen tres potissimum in usu fuisse, observavit, Sextantem, Deuncem et Trientem: et quidem duas posteriores rarius, priorem vero frequentius, in quottidiano victu, adhibitam. Sextante enim temperatos ac valitudinarios; Deunce intemperantes et bibaces potâsse, ex Suetonio videtur posse colligi: apud quem Augustum Caesarem Sextante bibisse, eumque sexies tantum in conviviis publicis ori admovisse, c. 77. legimus. Quod idem dese ipso ac Cinna loquens refert Martial. l. 12. Epigr. 28.Sextantem poto, tu potas Cinna deuncem,Et quereris, quod non Cinna bibamus idem.Trientem tamen, i. e. craterem quinque paulo plus minusve unciarum seu quartem Sextarii partem in commum usu fuisse, inde videtur probari posse, quod Poetae, qui omnium optime Veterum mores, in edendo praesertim ac bbendo, expresserunt, cum de huiuscemodi potûs mensuris vasisque loquuntur, fere semper Trientes nominant, ut infra in hac voce videbimus. E' quo idem Mercurialis ad credendum se induci ait, Sextarium forsan eam fuisse potus mensuram, quam in Cena quottidie sumebant, quamque in quatuor partes sive in Trientes 4. providebant. Interim mensurae limites saepe luxuriam fuisse transgressam, notius est, quam ut ostendi opus habeat. Vide praeter praefatum Mercurialem, Rosin. Antiqq. l. 5. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.